- PROCIDUS
- PROCIDUSsub principium regni Atheniensis, primus quadrigam iunxit, Ado Vienn. Chron. aet. tertiâ, p. 24. Nisi forte mendum subest. Trochilus enim dicitur primus iunxisse quadrigam, Freculpho Episcopo Lexoviensi Chron. Tom. I. l. 2. c. 6. Quod et Eusebius habet in Chron. et Tertullian. de Spectac. ubi Trochilum apud Argivos, in honorem Iunonis, Romulum, in honorem Martis seu Quirini, quadrigam excogitâsse, ait.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.